ORDO PLANETARUM JUXTA NATURAM ET NUMERUM EARUM SECUNDUM HEBRAEOS.

[0943]

ORDO PLANETARUM JUXTA NATURAM ET NUMERUM EARUM SECUNDUM HEBRAEOS.

[0943D] Sol, qui dicitur juxta Hebraeos hama, prima est planetarum. Secunda Venus, quae dicitur Noga. Tertia Mercurius, id est, Cocaph. Quarta Luna, quae et Libala. Quinta Saturnus, videlicet, Sabbai. Sexta Jupiter, id est, Sedech. Septima Mars, qui et Madei. Ad hunc ordinem sortiuntur horas dierum et noctium totius septimanae, id est, a prima hora diei primae feriae solis; unde et dies Solis dicitur, secunda hora Veneris, tertia Mercurii, quarta lunae, quinta Saturni, sexta Jovis, septima Martis, octava iterum Solis; et sic per ordinem, ut diximus. Unde fit ut secundum nomina Planetarum, quae praesunt primis horis singulorum dierum, sortiantur ipsi dies nomina, [0944D] id est, dies Solis, dies Lunae, dies Martis, dies Mercurii, dies Jovis, dies Veneris, dies Saturni. Primis autem horis noctium totius septimanae, hae praesunt planetae. Primae horae noctis, quae sequitur diem primae feriae, praeest Jupiter. Secundae Venus, tertiae Saturnus, quartae Sol, quintae Luna, sextae Mars, septimae Mercurius.

Sol creatus est in Leonis decima quinta parte, Luna in Cancri decima quinta parte.

Mars creatus est in Scorpii decima quinta parte, remotus a Sole nonaginta partibus.

Mercurius in septima parte Virginis, remotus a Sole XXII partibus.

[0945A] Jupiter creatus est in Sagittarii quinta parte, remotus a Sole CXX partibus.

Venus creata in decima quarta parte Librae, remota a Sole LIX partibus.

Saturnus creatus est in Capricorni decima quinta parte, remotus a Sole centum et quinquaginta partibus. Et haec sententia universorum Aegyptiorum. Israelitae vero et Chaldaei alio modo sentiunt. Dicunt quidem Solem in prima parte Arietis creatum. Saturnum in prima parte Capricorni, remotum a Sole nonaginta partibus. Jovem in prima parte Sagittarii, remotum a Sole centum et viginti partibus. Martem in prima parte Scorpii, remotum a Sole centum et quinquaginta partibus. Venerem in prima parte Tauri, remotam a Sole triginta partibus.

Summa quidem absidis Saturni est in Libra, Jovis in Cancro, Martis in Capricorno, Solis in Ariete, Veneris in Piscibus, Mercurii in Virgine, Lunae in Tauro. Sol in Ariete erigitur, in Libra subvertitur. Saturnus in Libra erigitur, in Ariete subvertitur. [0945B] Mercurius in Virgine erectus, subvertitur in Piscibus. Venus in Piscibus erecta, in Virgine est subversa. Mars erectus in Capricorno, subvertitur in Cancro. Jupiter erectus in Cancro, subvertitur in Capricorno. Luna in Tauro erigitur, in Scorpione subvertitur. Sol praesidet calori, Mercurius siccitati, Jupiter ventis, Venus imbribus, Luna frigoribus. Saturnus potior frigiditate, Mars calore nimio solis. Sol calidae naturae, coloris aurei. Luna frigidae naturae, coloris argentei. Jupiter frigidae naturae, coloris [0946A] electri. Mars calidae naturae, coloris aerei. Venus naturae tepidae, coloris stannei. Mercurius naturae siccae, coloris plumbei. Saturnus naturae frigidae, coloris ferrei.

De ortu et occasu duodecim signorum.

Temporum quibus duodecim signa oriuntur aut occidunt habenda est distantia. Nam quae oblique oriuntur, et recta occidunt, celeriores ortus habent quam occasus; contra, quae recta oriuntur, et obliqua occidunt, tardius oriuntur, et celerius occidunt. Cancer, qui recte oritur inclinaturque, mersatur, oritur duabus horis et duodecima parte horae; occidit autem hora ac deunce horae. Leo oritur duabus horis et tertia parte horae; occidit autem hora semis, et sexta parte horae. Virgo oritur duabus horis et dimidia, et sexta parte horae; similiterque Libra, occiditque hora et tertia parte horae. Scorpius oritur duabus horis et tertia parte horae. Sagittarius oritur horis duabus et duodecima parte horae; occidit autem [0946B] hora ac deunce horae. At contra, quae oblique oriuntur, et recta occidunt, breviores ortus occupant quam occasus. Denique ex his est signum Capricorni, quod oritur hora et deunce horae, occidit duabus horis et duodecima parte horae. Deinde, quod sequitur unumquodque ex oppositis habet in occasu.

Haec habent ista. Aries cum Libra, in ortu et occasu concordat.

Taurus et Scorpius, Gemini et Sagittarius, Cancer et Capricornus, Aquarius et Leo, Pisces et Virgo.

Print Friendly, PDF & Email

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *